HIRCCIPILI

HIRCCIPILI
HIRCCIPILI
apud Festum sunt densorum pilorum homines, ab hirco, animali maxime hirsuto, dicti. Hinc Hirci, idola vel daemones dicti sunt, Lev. c. 17. v. 7 et 2. Par. c. 11. v. 5. forte proper Aegyptios, qui non modo Hircum in Deos retulêrunt, sed et in eius cultum tanto furore ferebantur, ut oporteret Sacerdotes, paterna Sacerdotia per Aegyptum suscepturos, huic Deo primum initiari, Diod Sic Bihl. l. 1. Accedit, quod complures Dii gentium, ut Pan Mendesius, Faunorumque et Satyrorum omne genus, aut hircinâ specie aut hirco proximâ culti sunt. Et in Maimonide More Nev. l. 3. c. 46. Ethnici, apud Arabes et Chaldaeos, Daemones existimabant Hircipilos esse. Nempe Diabolus birci specie potissimum se conspiciendum praebet, uti legimus in Iamblichi Babyloncis, et apud Philostrat. Vit. Apollon. l. 6. c. 13. Idem iudicium de Silvanis et Faunis et Gallorum Dusiis, de quibus Augustin. de Civ. Dei. l. 15. c. 23. Neque in Hebraeos latuit, qui proin Esa. c. 13. v. 21. et c. 34. v. 14. pro voce hirci, quae in textu est, ponunt daemo. nia vel pilosos, Graecis reddentibus τριχιῶντας et ὀρθοτριχοῦντας etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte post. l. VI. c. 7.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”